منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Acts - Chapter 12
  • 1. eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
  • 2. occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
  • 3. videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
  • 4. quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
  • 5. et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
  • 6. cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
  • 7. et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
  • 8. dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
  • 9. et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
  • 10. transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
  • 11. et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
  • 12. consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
  • 13. pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
  • 14. et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
  • 15. at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
  • 16. Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
  • 17. annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
  • 18. facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
  • 19. Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
  • 20. erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
  • 21. statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
  • 22. populus autem adclamabat dei voces et non hominis
  • 23. confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
  • 24. verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
  • 25. Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus

الساعة الآن 06:24 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة