منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Deuteronomy - Chapter 34
  • 1. ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
  • 2. et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum
  • 3. et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor
  • 4. dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
  • 5. mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
  • 6. et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
  • 7. Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
  • 8. fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
  • 9. Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
  • 10. et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
  • 11. in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
  • 12. et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel

الساعة الآن 08:46 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة