منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Ecclesiastes - Chapter 10
  • 1. muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
  • 2. cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
  • 3. sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
  • 4. si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
  • 5. est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
  • 6. positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
  • 7. vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
  • 8. qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
  • 9. qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
  • 10. si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
  • 11. si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
  • 12. verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
  • 13. initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
  • 14. stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
  • 15. labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
  • 16. vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
  • 17. beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
  • 18. in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
  • 19. in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
  • 20. in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

الساعة الآن 05:35 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة