منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Esther - Chapter 5
  • 1. {cf2 (15:4) Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. par (15:5) Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, par (15:6) et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: par (15:7) altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. par (15:8) Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum. par (15:9) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu. par (15:10) Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. par (15:11) Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: par (15:12) Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. par (15:13) Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. par (15:14) Accede igitur, et tange sceptrum. par (15:15) Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? par (15:16) Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. par (15:17) Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum. par (15:18) Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. par (15:19) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam. par} die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
  • 2. cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius
  • 3. dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
  • 4. at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
  • 5. statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
  • 6. dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis
  • 7. cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
  • 8. si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
  • 9. egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
  • 10. et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
  • 11. et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
  • 12. et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
  • 13. et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
  • 14. responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem

الساعة الآن 10:33 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة