منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Ezekiel - Chapter 30
  • 1. et factum est verbum Domini ad me dicens
  • 2. fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae vae diei
  • 3. quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit
  • 4. et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius
  • 5. Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent
  • 6. haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum
  • 7. et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt
  • 8. et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius
  • 9. in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet
  • 10. haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
  • 11. ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis
  • 12. et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum
  • 13. haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti
  • 14. et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam
  • 15. et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae
  • 16. et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae
  • 17. iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur
  • 18. et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur
  • 19. et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus
  • 20. et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens
  • 21. fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium
  • 22. propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius
  • 23. et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris
  • 24. et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius
  • 25. et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti
  • 26. et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus

الساعة الآن 12:42 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة