منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

James - Chapter 2
  • 1. fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
  • 2. etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
  • 3. et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
  • 4. nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
  • 5. audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
  • 6. vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
  • 7. nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
  • 8. si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
  • 9. si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
  • 10. quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
  • 11. qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
  • 12. sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
  • 13. iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
  • 14. quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
  • 15. si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
  • 16. dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
  • 17. sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
  • 18. sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
  • 19. tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
  • 20. vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
  • 21. Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
  • 22. vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
  • 23. et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
  • 24. videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
  • 25. similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
  • 26. sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

الساعة الآن 07:26 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة