منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

John - Chapter 1
  • 1. in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
  • 2. hoc erat in principio apud Deum
  • 3. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
  • 4. in ipso vita erat et vita erat lux hominum
  • 5. et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
  • 6. fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
  • 7. hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
  • 8. non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
  • 9. erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
  • 10. in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
  • 11. in propria venit et sui eum non receperunt
  • 12. quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
  • 13. qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
  • 14. et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
  • 15. Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
  • 16. et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
  • 17. quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
  • 18. Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
  • 19. et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
  • 20. et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
  • 21. et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
  • 22. dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
  • 23. ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
  • 24. et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
  • 25. et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
  • 26. respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
  • 27. ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
  • 28. haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
  • 29. altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
  • 30. hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
  • 31. et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
  • 32. et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
  • 33. et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
  • 34. et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
  • 35. altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
  • 36. et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
  • 37. et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
  • 38. conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
  • 39. dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
  • 40. erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
  • 41. invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
  • 42. et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
  • 43. in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
  • 44. erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
  • 45. invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
  • 46. et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
  • 47. vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
  • 48. dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
  • 49. respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
  • 50. respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
  • 51. et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

الساعة الآن 02:57 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة