منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Lamentations - Chapter 3
  • 1. ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius
  • 2. ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
  • 3. ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
  • 4. BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea
  • 5. BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore
  • 6. BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos
  • 7. GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam
  • 8. GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam
  • 9. GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit
  • 10. DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis
  • 11. DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam
  • 12. DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam
  • 13. HE misit in renibus meis filias faretrae suae
  • 14. HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die
  • 15. HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio
  • 16. VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere
  • 17. VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum
  • 18. VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino
  • 19. ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis
  • 20. ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea
  • 21. ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo
  • 22. HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius
  • 23. HETH novae diluculo multa est fides tua
  • 24. HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum
  • 25. TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum
  • 26. TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
  • 27. TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua
  • 28. IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se
  • 29. IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes
  • 30. IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis
  • 31. CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus
  • 32. CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum
  • 33. CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis
  • 34. LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae
  • 35. LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi
  • 36. LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit
  • 37. MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente
  • 38. MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona
  • 39. MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis
  • 40. NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum
  • 41. NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
  • 42. NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es
  • 43. SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti
  • 44. SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
  • 45. SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum
  • 46. FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici
  • 47. FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio
  • 48. FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei
  • 49. AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies
  • 50. AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis
  • 51. AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae
  • 52. SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis
  • 53. SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me
  • 54. SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii
  • 55. COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis
  • 56. COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus
  • 57. COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas
  • 58. RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae
  • 59. RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum
  • 60. RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me
  • 61. SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me
  • 62. SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die
  • 63. SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum
  • 64. THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum
  • 65. THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum
  • 66. THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine

الساعة الآن 01:35 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة