Leviticus - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
  • 2. loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
  • 3. si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
  • 4. ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
  • 5. immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi
  • 6. detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
  • 7. et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
  • 8. et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
  • 9. intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
  • 10. quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
  • 11. immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
  • 12. dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
  • 13. intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
  • 14. sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
  • 15. offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
  • 16. vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
  • 17. confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino
أعلى