منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Matthew - Chapter 5
  • 1. videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
  • 2. et aperiens os suum docebat eos dicens
  • 3. beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
  • 4. beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
  • 5. beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
  • 6. beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
  • 7. beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
  • 8. beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
  • 9. beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
  • 10. beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
  • 11. beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
  • 12. gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
  • 13. vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
  • 14. vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
  • 15. neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
  • 16. sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
  • 17. nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
  • 18. amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
  • 19. qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
  • 20. dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
  • 21. audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
  • 22. ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
  • 23. si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
  • 24. relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
  • 25. esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
  • 26. amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
  • 27. audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
  • 28. ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
  • 29. quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
  • 30. et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
  • 31. dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
  • 32. ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
  • 33. iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
  • 34. ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
  • 35. neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
  • 36. neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
  • 37. sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
  • 38. audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
  • 39. ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
  • 40. et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
  • 41. et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
  • 42. qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
  • 43. audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
  • 44. ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
  • 45. ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
  • 46. si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
  • 47. et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
  • 48. estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

الساعة الآن 01:36 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة