SongofSolomon - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (5:17)} quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
  • 2. {cf2 (6:1)} dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
  • 3. {cf2 (6:2)} ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
  • 4. {cf2 (6:3)} pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
  • 5. {cf2 (6:4)} averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
  • 6. {cf2 (6:5)} dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
  • 7. {cf2 (6:6)} sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
  • 8. {cf2 (6:7)} sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
  • 9. {cf2 (6:8)} una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
  • 10. {cf2 (6:9)} quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
  • 11. {cf2 (6:10)} descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
  • 12. {cf2 (6:11)} nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
  • 13. {cf2 (6:12)} revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
أعلى