Exodus - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
  • 2. dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
  • 3. dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
  • 4. et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
  • 5. et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum
  • 6. eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est
  • 7. apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
  • 8. descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
  • 9. et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
  • 10. Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua
أعلى