Exodus - Chapter 24 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
  • 2. solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
  • 3. venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus
  • 4. scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel
  • 5. misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
  • 6. tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare
  • 7. adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes
  • 8. ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his
  • 9. ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel
  • 10. et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
  • 11. nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
  • 12. dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos
  • 13. surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei
  • 14. senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
  • 15. cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
  • 16. et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
  • 17. erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
  • 18. ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
أعلى