Job - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Baldad Suites dixit
  • 2. potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
  • 3. numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
  • 4. numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
  • 5. ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
  • 6. quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
أعلى