منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Job - Chapter 34
  • 1. pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
  • 2. audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
  • 3. auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
  • 4. iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
  • 5. quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
  • 6. in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
  • 7. quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
  • 8. qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
  • 9. dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
  • 10. ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
  • 11. opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
  • 12. vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
  • 13. quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
  • 14. si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
  • 15. deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
  • 16. si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
  • 17. numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
  • 18. qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
  • 19. qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
  • 20. subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
  • 21. oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
  • 22. non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
  • 23. neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
  • 24. conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
  • 25. novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
  • 26. quasi impios percussit eos in loco videntium
  • 27. qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
  • 28. ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
  • 29. ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
  • 30. qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
  • 31. quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
  • 32. si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
  • 33. numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
  • 34. viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
  • 35. Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
  • 36. pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
  • 37. quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

الساعة الآن 02:46 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة