منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Proverbs - Chapter 18
  • 1. occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
  • 2. non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
  • 3. impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
  • 4. aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
  • 5. accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
  • 6. labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
  • 7. os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
  • 8. verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
  • 9. qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
  • 10. turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
  • 11. substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
  • 12. antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
  • 13. qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
  • 14. spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
  • 15. cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
  • 16. donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
  • 17. iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
  • 18. contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
  • 19. frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
  • 20. de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
  • 21. mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
  • 22. qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
  • 23. cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
  • 24. vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

الساعة الآن 04:43 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة