منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Proverbs - Chapter 28
  • 1. fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
  • 2. propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
  • 3. vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
  • 4. qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
  • 5. viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
  • 6. melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
  • 7. qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
  • 8. qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
  • 9. qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
  • 10. qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
  • 11. sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
  • 12. in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
  • 13. qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
  • 14. beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
  • 15. leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
  • 16. dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
  • 17. hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
  • 18. qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
  • 19. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
  • 20. vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
  • 21. qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
  • 22. vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
  • 23. qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
  • 24. qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
  • 25. qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
  • 26. qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
  • 27. qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
  • 28. cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

الساعة الآن 07:37 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة