منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Proverbs - Chapter 27
  • 1. ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
  • 2. laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
  • 3. grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
  • 4. ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
  • 5. melior est manifesta correptio quam amor absconditus
  • 6. meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
  • 7. anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
  • 8. sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
  • 9. unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
  • 10. amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
  • 11. stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
  • 12. astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
  • 13. tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
  • 14. qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
  • 15. tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
  • 16. qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
  • 17. ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
  • 18. qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
  • 19. quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
  • 20. infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
  • 21. quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
  • 22. si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
  • 23. diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
  • 24. non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
  • 25. aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
  • 26. agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
  • 27. sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

الساعة الآن 01:27 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة