منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Romans - Chapter 13
  • 1. omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
  • 2. itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
  • 3. nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
  • 4. Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
  • 5. ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
  • 6. ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
  • 7. reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
  • 8. nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
  • 9. nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
  • 10. dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
  • 11. et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
  • 12. nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
  • 13. sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
  • 14. sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

الساعة الآن 12:46 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة