منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Romans - Chapter 15
  • 1. debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
  • 2. unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
  • 3. etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
  • 4. quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
  • 5. Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
  • 6. ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
  • 7. propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
  • 8. dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
  • 9. gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
  • 10. et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
  • 11. et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
  • 12. et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
  • 13. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
  • 14. certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
  • 15. audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
  • 16. ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
  • 17. habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
  • 18. non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
  • 19. in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
  • 20. sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
  • 21. sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
  • 22. propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
  • 23. nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
  • 24. cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
  • 25. nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
  • 26. probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
  • 27. placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
  • 28. hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
  • 29. scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
  • 30. obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
  • 31. ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
  • 32. ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
  • 33. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

الساعة الآن 06:34 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة