منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Romans - Chapter 7
  • 1. an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
  • 2. nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
  • 3. igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
  • 4. itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
  • 5. cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
  • 6. nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
  • 7. quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
  • 8. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
  • 9. ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
  • 10. ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
  • 11. nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
  • 12. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
  • 13. quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
  • 14. scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
  • 15. quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
  • 16. si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
  • 17. nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
  • 18. scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
  • 19. non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
  • 20. si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
  • 21. invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
  • 22. condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
  • 23. video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
  • 24. infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
  • 25. gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

الساعة الآن 10:25 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة