منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

1Corinthians - Chapter 10
  • 1. nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
  • 2. et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
  • 3. et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
  • 4. et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
  • 5. sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
  • 6. haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
  • 7. neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
  • 8. neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
  • 9. neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
  • 10. neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
  • 11. haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
  • 12. itaque qui se existimat stare videat ne cadat
  • 13. temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
  • 14. propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
  • 15. ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
  • 16. calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
  • 17. quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
  • 18. videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
  • 19. quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
  • 20. sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
  • 21. non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
  • 22. an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
  • 23. omnia licent sed non omnia aedificant
  • 24. nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
  • 25. omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
  • 26. Domini est terra et plenitudo eius
  • 27. si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
  • 28. si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
  • 29. conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
  • 30. si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
  • 31. sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
  • 32. sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
  • 33. sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

الساعة الآن 10:45 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة