منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

1Corinthians - Chapter 12
  • 1. de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
  • 2. scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
  • 3. ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
  • 4. divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
  • 5. et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
  • 6. et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
  • 7. unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
  • 8. alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
  • 9. alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
  • 10. alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
  • 11. haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
  • 12. sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
  • 13. etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
  • 14. nam et corpus non est unum membrum sed multa
  • 15. si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
  • 16. et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
  • 17. si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
  • 18. nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
  • 19. quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
  • 20. nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
  • 21. non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
  • 22. sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
  • 23. et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
  • 24. honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
  • 25. ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
  • 26. et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
  • 27. vos autem estis corpus Christi et membra de membro
  • 28. et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
  • 29. numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
  • 30. numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
  • 31. aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

الساعة الآن 02:53 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة