منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

1Corinthians - Chapter 4
  • 1. sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
  • 2. hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
  • 3. mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
  • 4. nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
  • 5. itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
  • 6. haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
  • 7. quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
  • 8. iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
  • 9. puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
  • 10. nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
  • 11. usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
  • 12. et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
  • 13. blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
  • 14. non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
  • 15. nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
  • 16. rogo ergo vos imitatores mei estote
  • 17. ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
  • 18. tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
  • 19. veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
  • 20. non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
  • 21. quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

الساعة الآن 07:13 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة