منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

1Corinthians - Chapter 8
  • 1. de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
  • 2. si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
  • 3. si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
  • 4. de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
  • 5. nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
  • 6. nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
  • 7. sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
  • 8. esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
  • 9. videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
  • 10. si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
  • 11. et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
  • 12. sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
  • 13. quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

الساعة الآن 10:07 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة