منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

1Corinthians - Chapter 2
  • 1. et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
  • 2. non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
  • 3. et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
  • 4. et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
  • 5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
  • 6. sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
  • 7. sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
  • 8. quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
  • 9. sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
  • 10. nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
  • 11. quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
  • 12. nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
  • 13. quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
  • 14. animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
  • 15. spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
  • 16. quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

الساعة الآن 04:20 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة