منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 1
  • 1. beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
  • 2. sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
  • 3. et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
  • 4. non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;
  • 5. ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
  • 6. quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

الساعة الآن 10:42 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة