منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 138
  • 1. {cf2 (137:1)} ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
  • 2. {cf2 (137:2)} adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
  • 3. {cf2 (137:3)} in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
  • 4. {cf2 (137:4)} confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
  • 5. {cf2 (137:5)} et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
  • 6. {cf2 (137:6)} quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
  • 7. {cf2 (137:7)} si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
  • 8. {cf2 (137:8)} Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias

الساعة الآن 09:51 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة