منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 149
  • 1. alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
  • 2. laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
  • 3. laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
  • 4. quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
  • 5. exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
  • 6. exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
  • 7. ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
  • 8. ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
  • 9. ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius

الساعة الآن 03:16 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة