منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 58
  • 1. {cf2 (57:1)} in finem ne disperdas David in tituli inscriptione {cf2 (57:2)} si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
  • 2. {cf2 (57:3)} etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
  • 3. {cf2 (57:4)} alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
  • 4. {cf2 (57:5)} furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
  • 5. {cf2 (57:6)} quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
  • 6. {cf2 (57:7)} Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
  • 7. {cf2 (57:8)} ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
  • 8. {cf2 (57:9)} sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
  • 9. {cf2 (57:10)} priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
  • 10. {cf2 (57:11)} laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
  • 11. {cf2 (57:12)} et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

الساعة الآن 11:36 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة