منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 29
  • 1. {cf2 (28:1)} psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
  • 2. {cf2 (28:2)} adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
  • 3. {cf2 (28:3)} vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
  • 4. {cf2 (28:4)} vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
  • 5. {cf2 (28:5)} vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
  • 6. {cf2 (28:6)} et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
  • 7. {cf2 (28:7)} vox Domini intercidentis flammam ignis
  • 8. {cf2 (28:8)} vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
  • 9. {cf2 (28:9)} vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam
  • 10. {cf2 (28:10)} Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
  • 11. {cf2 (28:11)} Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

الساعة الآن 03:21 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2020، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة