منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 18
  • 1. {cf2 (17:1)} in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit {cf2 (17:2)} diligam te Domine fortitudo mea
  • 2. {cf2 (17:3)} Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
  • 3. {cf2 (17:4)} laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
  • 4. {cf2 (17:5)} circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
  • 5. {cf2 (17:6)} dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
  • 6. {cf2 (17:7)} cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
  • 7. {cf2 (17:8)} et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
  • 8. {cf2 (17:9)} ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
  • 9. {cf2 (17:10)} inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
  • 10. {cf2 (17:11)} et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
  • 11. {cf2 (17:12)} et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
  • 12. {cf2 (17:13)} prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis
  • 13. {cf2 (17:14)} et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis;
  • 14. {cf2 (17:15)} et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
  • 15. {cf2 (17:16)} et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
  • 16. {cf2 (17:17)} misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
  • 17. {cf2 (17:18)} eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
  • 18. {cf2 (17:19)} praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
  • 19. {cf2 (17:20)} et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
  • 20. {cf2 (17:21)} et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
  • 21. {cf2 (17:22)} quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
  • 22. {cf2 (17:23)} quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
  • 23. {cf2 (17:24)} et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
  • 24. {cf2 (17:25)} et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
  • 25. {cf2 (17:26)} cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
  • 26. {cf2 (17:27)} et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
  • 27. {cf2 (17:28)} quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
  • 28. {cf2 (17:29)} quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
  • 29. {cf2 (17:30)} quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
  • 30. {cf2 (17:31)} Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
  • 31. {cf2 (17:32)} quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
  • 32. {cf2 (17:33)} Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
  • 33. {cf2 (17:34)} qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
  • 34. {cf2 (17:35)} qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
  • 35. {cf2 (17:36)} et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
  • 36. {cf2 (17:37)} dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
  • 37. {cf2 (17:38)} persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
  • 38. {cf2 (17:39)} confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
  • 39. {cf2 (17:40)} et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
  • 40. {cf2 (17:41)} et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
  • 41. {cf2 (17:42)} clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
  • 42. {cf2 (17:43)} et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
  • 43. {cf2 (17:44)} eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
  • 44. {cf2 (17:45)} populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
  • 45. {cf2 (17:46)} filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
  • 46. {cf2 (17:47)} vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
  • 47. {cf2 (17:48)} Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
  • 48. {cf2 (17:49)} et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
  • 49. {cf2 (17:50)} propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
  • 50. {cf2 (17:51)} magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

الساعة الآن 10:45 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة