منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 73
  • 1. {cf2 (72:1)} psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
  • 2. {cf2 (72:2)} mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
  • 3. {cf2 (72:3)} quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
  • 4. {cf2 (72:4)} quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
  • 5. {cf2 (72:5)} in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
  • 6. {cf2 (72:6)} ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
  • 7. {cf2 (72:7)} prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
  • 8. {cf2 (72:8)} cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
  • 9. {cf2 (72:9)} posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
  • 10. {cf2 (72:10)} ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
  • 11. {cf2 (72:11)} et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
  • 12. {cf2 (72:12)} ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
  • 13. {cf2 (72:13)} et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
  • 14. {cf2 (72:14)} et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
  • 15. {cf2 (72:15)} si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
  • 16. {cf2 (72:16)} et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
  • 17. {cf2 (72:17)} donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
  • 18. {cf2 (72:18)} verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
  • 19. {cf2 (72:19)} quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
  • 20. {cf2 (72:20)} velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
  • 21. {cf2 (72:21)} quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
  • 22. {cf2 (72:22)} et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
  • 23. {cf2 (72:23)} ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
  • 24. {cf2 (72:24)} tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
  • 25. {cf2 (72:25)} quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
  • 26. {cf2 (72:26)} defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
  • 27. {cf2 (72:27)} quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
  • 28. {cf2 (72:28)} mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;

الساعة الآن 08:43 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة