منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 143
  • 1. {cf2 (142:1)} psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
  • 2. {cf2 (142:2)} et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
  • 3. {cf2 (142:3)} quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
  • 4. {cf2 (142:4)} et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
  • 5. {cf2 (142:5)} memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
  • 6. {cf2 (142:6)} expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
  • 7. {cf2 (142:7)} velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
  • 8. {cf2 (142:8)} auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
  • 9. {cf2 (142:9)} eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
  • 10. {cf2 (142:10)} doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
  • 11. {cf2 (142:11)} propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
  • 12. {cf2 (142:12)} et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum

الساعة الآن 05:32 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة