منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 6
  • 1. in finem in carminibus pro octava psalmus David {cf2 (6:2)} Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
  • 2. {cf2 (6:3)} miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
  • 3. {cf2 (6:4)} et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
  • 4. {cf2 (6:5)} convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam
  • 5. {cf2 (6:6)} quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi
  • 6. {cf2 (6:7)} laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
  • 7. {cf2 (6:8)} turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
  • 8. {cf2 (6:9)} discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
  • 9. {cf2 (6:10)} exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
  • 10. {cf2 (6:11)} erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter

الساعة الآن 01:12 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة