منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 86
  • 1. {cf2 (85:1)} oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
  • 2. {cf2 (85:2)} custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
  • 3. {cf2 (85:3)} miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
  • 4. {cf2 (85:4)} laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
  • 5. {cf2 (85:5)} quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
  • 6. {cf2 (85:6)} auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
  • 7. {cf2 (85:7)} in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
  • 8. {cf2 (85:8)} non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
  • 9. {cf2 (85:9)} omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
  • 10. {cf2 (85:10)} quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
  • 11. {cf2 (85:11)} deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
  • 12. {cf2 (85:12)} confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
  • 13. {cf2 (85:13)} quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
  • 14. {cf2 (85:14)} Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
  • 15. {cf2 (85:15)} et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax
  • 16. {cf2 (85:16)} respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
  • 17. {cf2 (85:17)} fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

الساعة الآن 07:09 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة