منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 17
  • 1. {cf2 (16:1)} oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
  • 2. {cf2 (16:2)} de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
  • 3. {cf2 (16:3)} probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
  • 4. {cf2 (16:4)} ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras
  • 5. {cf2 (16:5)} perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
  • 6. {cf2 (16:6)} ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea
  • 7. {cf2 (16:7)} mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
  • 8. {cf2 (16:8)} a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me
  • 9. {cf2 (16:9)} a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt super me;
  • 10. {cf2 (16:10)} adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
  • 11. {cf2 (16:11)} proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram
  • 12. {cf2 (16:12)} susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis
  • 13. {cf2 (16:13)} exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam
  • 14. {cf2 (16:14)} ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
  • 15. {cf2 (16:15)} ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua

الساعة الآن 07:18 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة