منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 38
  • 1. {cf2 (37:1)} psalmus David in rememorationem de sabbato {cf2 (37:2)} Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
  • 2. {cf2 (37:3)} quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
  • 3. {cf2 (37:4)} non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
  • 4. {cf2 (37:5)} quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
  • 5. {cf2 (37:6)} putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
  • 6. {cf2 (37:7)} miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
  • 7. {cf2 (37:8)} quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
  • 8. {cf2 (37:9)} adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
  • 9. {cf2 (37:10)} Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
  • 10. {cf2 (37:11)} cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
  • 11. {cf2 (37:12)} amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
  • 12. {cf2 (37:13)} et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
  • 13. {cf2 (37:14)} ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
  • 14. {cf2 (37:15)} et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
  • 15. {cf2 (37:16)} quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
  • 16. {cf2 (37:17)} quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
  • 17. {cf2 (37:18)} quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
  • 18. {cf2 (37:19)} quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et; cogitabo pro peccato meo
  • 19. {cf2 (37:20)} inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
  • 20. {cf2 (37:21)} qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
  • 21. {cf2 (37:22)} non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
  • 22. {cf2 (37:23)} intende in adiutorium meum Domine salutis meae

الساعة الآن 04:32 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة