منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 94
  • 1. {cf2 (93:1)} psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
  • 2. {cf2 (93:2)} exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
  • 3. {cf2 (93:3)} usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
  • 4. {cf2 (93:4)} effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
  • 5. {cf2 (93:5)} populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
  • 6. {cf2 (93:6)} viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
  • 7. {cf2 (93:7)} et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
  • 8. {cf2 (93:8)} intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
  • 9. {cf2 (93:9)} qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
  • 10. {cf2 (93:10)} qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
  • 11. {cf2 (93:11)} Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
  • 12. {cf2 (93:12)} beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
  • 13. {cf2 (93:13)} ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
  • 14. {cf2 (93:14)} quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
  • 15. {cf2 (93:15)} quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
  • 16. {cf2 (93:16)} quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
  • 17. {cf2 (93:17)} nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
  • 18. {cf2 (93:18)} si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
  • 19. {cf2 (93:19)} secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam
  • 20. {cf2 (93:20)} numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
  • 21. {cf2 (93:21)} captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
  • 22. {cf2 (93:22)} et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
  • 23. {cf2 (93:23)} et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster

الساعة الآن 09:20 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة