منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 28
  • 1. {cf2 (27:1)} huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
  • 2. {cf2 (27:2)} exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
  • 3. {cf2 (27:3)} ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
  • 4. {cf2 (27:4)} da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
  • 5. {cf2 (27:5)} quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
  • 6. {cf2 (27:6)} benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
  • 7. {cf2 (27:7)} Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
  • 8. {cf2 (27:8)} Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
  • 9. {cf2 (27:9)} salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

الساعة الآن 03:16 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة