منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 51
  • 1. {cf2 (50:1)} in finem psalmus David {cf2 (50:2)} cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee {cf2 (50:3)} miserere mei Deus secundum magnam; misericordiam tuam et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
  • 2. {cf2 (50:4)} amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
  • 3. {cf2 (50:5)} quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
  • 4. {cf2 (50:6)} tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
  • 5. {cf2 (50:7)} ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea
  • 6. {cf2 (50:8)} ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
  • 7. {cf2 (50:9)} asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
  • 8. {cf2 (50:10)} auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
  • 9. {cf2 (50:11)} averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
  • 10. {cf2 (50:12)} cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
  • 11. {cf2 (50:13)} ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
  • 12. {cf2 (50:14)} redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
  • 13. {cf2 (50:15)} docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
  • 14. {cf2 (50:16)} libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam
  • 15. {cf2 (50:17)} Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
  • 16. {cf2 (50:18)} quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis
  • 17. {cf2 (50:19)} sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet
  • 18. {cf2 (50:20)} benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
  • 19. {cf2 (50:21)} tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

الساعة الآن 06:15 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة