منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 84
  • 1. {cf2 (83:1)} in finem pro torcularibus filiis Core psalmus {cf2 (83:2)} quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
  • 2. {cf2 (83:3)} concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
  • 3. {cf2 (83:4)} etenim passer invenit sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
  • 4. {cf2 (83:5)} beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
  • 5. {cf2 (83:6)} beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
  • 6. {cf2 (83:7)} in valle lacrimarum in loco quem posuit
  • 7. {cf2 (83:8)} etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
  • 8. {cf2 (83:9)} Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
  • 9. {cf2 (83:10)} protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
  • 10. {cf2 (83:11)} quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
  • 11. {cf2 (83:12)} quia misericordiam et veritatem diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
  • 12. {cf2 (83:13)} non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te

الساعة الآن 06:49 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة