منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 136
  • 1. {cf2 (135:1)} alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
  • 2. {cf2 (135:2)} confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
  • 3. {cf2 (135:3)} confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
  • 4. {cf2 (135:4)} qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
  • 5. {cf2 (135:5)} qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
  • 6. {cf2 (135:6)} qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
  • 7. {cf2 (135:7)} qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
  • 8. {cf2 (135:8)} solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
  • 9. {cf2 (135:9)} lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
  • 10. {cf2 (135:10)} qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
  • 11. {cf2 (135:11)} qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
  • 12. {cf2 (135:12)} in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
  • 13. {cf2 (135:13)} qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
  • 14. {cf2 (135:14)} et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
  • 15. {cf2 (135:15)} et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
  • 16. {cf2 (135:16)} qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
  • 17. {cf2 (135:17)} qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
  • 18. {cf2 (135:18)} et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
  • 19. {cf2 (135:19)} Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
  • 20. {cf2 (135:20)} et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
  • 21. {cf2 (135:21)} et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
  • 22. {cf2 (135:22)} hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
  • 23. {cf2 (135:23)} quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
  • 24. {cf2 (135:24)} et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
  • 25. {cf2 (135:25)} qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
  • 26. {cf2 (135:26)} confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

الساعة الآن 02:13 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة