منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 39
  • 1. {cf2 (38:1)} in finem Idithun canticum David {cf2 (38:2)} dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
  • 2. {cf2 (38:3)} obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
  • 3. {cf2 (38:4)} concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
  • 4. {cf2 (38:5)} locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
  • 5. {cf2 (38:6)} ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
  • 6. {cf2 (38:7)} verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
  • 7. {cf2 (38:8)} et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
  • 8. {cf2 (38:9)} ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
  • 9. {cf2 (38:10)} obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
  • 10. {cf2 (38:11)} amove a me plagas tuas
  • 11. {cf2 (38:12)} a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma
  • 12. {cf2 (38:13)} exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
  • 13. {cf2 (38:14)} remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

الساعة الآن 04:09 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة