منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 80
  • 1. {cf2 (79:1)} in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus {cf2 (79:2)} qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare
  • 2. {cf2 (79:3)} coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
  • 3. {cf2 (79:4)} Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
  • 4. {cf2 (79:5)} Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
  • 5. {cf2 (79:6)} cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
  • 6. {cf2 (79:7)} posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
  • 7. {cf2 (79:8)} Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
  • 8. {cf2 (79:9)} vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
  • 9. {cf2 (79:10)} dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram
  • 10. {cf2 (79:11)} operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
  • 11. {cf2 (79:12)} extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
  • 12. {cf2 (79:13)} ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam
  • 13. {cf2 (79:14)} exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
  • 14. {cf2 (79:15)} Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
  • 15. {cf2 (79:16)} et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi
  • 16. {cf2 (79:17)} incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
  • 17. {cf2 (79:18)} fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
  • 18. {cf2 (79:19)} et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
  • 19. {cf2 (79:20)} Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

الساعة الآن 04:50 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة