منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 115
  • 1. {cf2 (113:9)} non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
  • 2. {cf2 (113:10)} super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
  • 3. {cf2 (113:11)} Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
  • 4. {cf2 (113:12)} simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
  • 5. {cf2 (113:13)} os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
  • 6. {cf2 (113:14)} aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
  • 7. {cf2 (113:15)} manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
  • 8. {cf2 (113:16)} similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
  • 9. {cf2 (113:17)} domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
  • 10. {cf2 (113:18)} domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
  • 11. {cf2 (113:19)} qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
  • 12. {cf2 (113:20)} Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
  • 13. {cf2 (113:21)} benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
  • 14. {cf2 (113:22)} adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
  • 15. {cf2 (113:23)} benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
  • 16. {cf2 (113:24)} caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
  • 17. {cf2 (113:25)} non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
  • 18. {cf2 (113:26)} sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

الساعة الآن 01:33 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة