منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 135
  • 1. {cf2 (134:1)} alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
  • 2. {cf2 (134:2)} qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
  • 3. {cf2 (134:3)} laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
  • 4. {cf2 (134:4)} quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
  • 5. {cf2 (134:5)} quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
  • 6. {cf2 (134:6)} omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
  • 7. {cf2 (134:7)} educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
  • 8. {cf2 (134:8)} qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
  • 9. {cf2 (134:9)} emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
  • 10. {cf2 (134:10)} qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
  • 11. {cf2 (134:11)} Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
  • 12. {cf2 (134:12)} et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
  • 13. {cf2 (134:13)} Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
  • 14. {cf2 (134:14)} quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
  • 15. {cf2 (134:15)} simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
  • 16. {cf2 (134:16)} os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
  • 17. {cf2 (134:17)} aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
  • 18. {cf2 (134:18)} similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
  • 19. {cf2 (134:19)} domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
  • 20. {cf2 (134:20)} domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
  • 21. {cf2 (134:21)} benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

الساعة الآن 07:35 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة