منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 12
  • 1. {cf2 (11:1)} in finem pro octava psalmus David {cf2 (11:2)} salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
  • 2. {cf2 (11:3)} vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
  • 3. {cf2 (11:4)} disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
  • 4. {cf2 (11:5)} qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
  • 5. {cf2 (11:6)} propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
  • 6. {cf2 (11:7)} eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
  • 7. {cf2 (11:8)} tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
  • 8. {cf2 (11:9)} in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum

الساعة الآن 06:39 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة