منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 137
  • 1. {cf2 (136:1)} David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
  • 2. {cf2 (136:2)} in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
  • 3. {cf2 (136:3)} quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
  • 4. {cf2 (136:4)} quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
  • 5. {cf2 (136:5)} si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
  • 6. {cf2 (136:6)} adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
  • 7. {cf2 (136:7)} memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
  • 8. {cf2 (136:8)} filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
  • 9. {cf2 (136:9)} beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

الساعة الآن 07:10 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة