منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 41
  • 1. {cf2 (40:1)} in finem psalmus David {cf2 (40:2)} beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus
  • 2. {cf2 (40:3)} Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
  • 3. {cf2 (40:4)} Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius
  • 4. {cf2 (40:5)} ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
  • 5. {cf2 (40:6)} inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
  • 6. {cf2 (40:7)} et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
  • 7. {cf2 (40:8)} in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi
  • 8. {cf2 (40:9)} verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
  • 9. {cf2 (40:10)} etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem
  • 10. {cf2 (40:11)} tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
  • 11. {cf2 (40:12)} in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me
  • 12. {cf2 (40:13)} me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum
  • 13. {cf2 (40:14)} benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat

الساعة الآن 11:08 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة